ap3 1ma


1:1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo
qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium
regem Persarum et Medorum
1:2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et
interfecit reges terrae
1:3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia
multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius
1:4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum
est et elevatum cor eius
1:5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi
in tributum
1:6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
1:7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a
iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
1:8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
1:9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
1:10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et
filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in
terra
1:11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius
Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno
centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum
1:12 in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et
suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum
gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis
invenerunt nos multa mala
1:13 et bonus visus est sermo in oculis eorum
1:14 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et
dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
1:15 et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges
nationum
1:16 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento
sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent
malum
1:17 et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit
regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
1:18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et
elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
1:19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et
veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt
vulnerati multi
1:20 et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et
accepit spolia terrae Aegypti
1:21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in
centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
1:22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
1:23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit
altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et
mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea
et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi
erat et comminuit omnia
1:24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et
accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus
abiit in terram suam
1:25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
1:26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco
eorum
1:27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes
infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
1:28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro
maritali lugebant
1:29 et commota est terra super habitantes in ea et universa
domus Iacob induit confusionem
1:30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in
civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
1:31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt
ei
1:32 et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et
perdidit populum multum ex Israhel
1:33 et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et
destruxit domos eius et muros eius in circuitu
1:34 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora
possederunt
1:35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et
turribus firmis et facta est illis in arcem
1:36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et
convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt
spolia Hierusalem
1:37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
1:38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in
diabolum malum in Israhel
1:39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum
sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
1:40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est
habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius
reliquerunt eam
1:41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi
eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores
eius in nihilum
1:42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et
sublimitas eius conversa est in luctum
1:43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis
populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
1:44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
1:45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt
idolis et coinquinaverunt sabbatum
1:46 et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in
Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem
gentium terrae
1:47 et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes
fieri in templo Dei
1:48 et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
1:49 et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
1:50 et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari
carnes suillas et pecora communia
1:51 et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari
animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut
obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
1:52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi
moreretur
1:53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et
praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
1:54 et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
1:55 et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant
legem Domini et fecerunt mala super terram
1:56 et effugaverunt populum Israhel in abditis et in
absconditis fugitivorum locis
1:57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno
aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super
altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu
aedificaverunt aras
1:58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et
sacrificabant
1:59 et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
1:60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et
quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis
trucidabant eum
1:61 in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui
inveniebantur in omni mense in civitatibus
1:62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram
quae erat contra altare
1:63 et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur
secundum iussum regis Antiochi
1:64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos
eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant
1:65 et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non
manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis
coinquinari inmundis
1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
1:67 et facta est ira magna super populum valde
2:1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii
Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in
monte Modin
2:2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
2:3 et Simeon qui cognominabatur Thasi
2:4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus
2:5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui
cognominabatur Apphus
2:6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in
Hierusalem
2:7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre
contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et
sedere illic cum datur in manibus inimicorum
2:8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut
homo ignobilis
2:9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt
iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio
inimicorum
2:10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit
spolia eius
2:11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est
ancilla
2:12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas
nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
2:13 quo ergo nobis adhuc vivere
2:14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et
operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
2:15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut
cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et
accendere et a lege Dei discedere
2:16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos
sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
2:17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt
Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac
civitate et ornatus filiis et fratribus
2:18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes
gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu
et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro
et muneribus multis
2:19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes
gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a
servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
2:20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum
nostrorum
2:21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere
legem et iustitias Dei
2:22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus
transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
2:23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in
omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin
secundum iussum regis
2:24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius
et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens
trucidavit eum super aram
2:25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat
immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
2:26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
2:27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum
habet legis statuens testamentum exeat post me
2:28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt
quaecumque habebant in civitate
2:29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in
desertum
2:30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et
pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
2:31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in
Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui
dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et
abissent post illos multi
2:32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos
proelium in die sabbatorum
2:33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite
secundum verbum regis et vivetis
2:34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut
polluamus diem sabbatorum
2:35 et concitaverunt adversus eos proelium
2:36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
2:37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes
erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
2:38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et
uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille
animas hominum
2:39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt
super eos valde
2:40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres
nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro
animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent
nos a terra
2:41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque
venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et
non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
2:42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis
viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
2:43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti
sunt illis ad firmamentum
2:44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira
sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad
nationes ut evaderent
2:45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
2:46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt
in finibus Israhel in fortitudine
2:47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus
in manu eorum
2:48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum
et non dederunt cornu peccatori
2:49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit
filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et
tempus eversionis et ira indignationis
2:50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas
vestras pro testamento patrum
2:51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus
suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
2:52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et
reputatum est ei ad iustitiam
2:53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et
factus est dominus Aegypti
2:54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum
sacerdotii aeterni
2:55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
2:56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
2:57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in
saecula
2:58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
2:59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
2:60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
2:61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes
qui sperant in eum non infirmantur
2:62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius
stercus et vermis est
2:63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est
in terram suam et cogitatio eius periet
2:64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia
in ipsa gloriosi eritis
2:65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est
ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
2:66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit
vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
2:67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate
vindictam populi vestri
2:68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in
praeceptum legis
2:69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
2:70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et
sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin
et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno
3:1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro
eo
3:2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se
coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum
laetitia
3:3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut
gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et
protegebat castra gladio suo
3:4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus
leonis rugiens in venatione
3:5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui
conturbabant populum suum succendit flammis
3:6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii
iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
3:7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in
operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
3:8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et
avertit iram ab Israhel
3:9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit
pereuntes
3:10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem
multam et magnam ad bellandum contra Israhel
3:11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et
occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
3:12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas
et erat pugnans in eo omnibus diebus
3:13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit
Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum
3:14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et
debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum
regis
3:15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum
fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
3:16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam
illi cum paucis
3:17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt
Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam
tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
3:18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum
et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in
multis et in paucis
3:19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de
caelo fortitudo est
3:20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut
disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut
spolient nos
3:21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
3:22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem
ne timueritis eos
3:23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et
contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
3:24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum
et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in
terram Philisthim
3:25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super
omnes gentes in circuitu eorum
3:26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae
narrabant omnes gentes
3:27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo
et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra
fortia valde
3:28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in
annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
3:29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa
regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in
terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
3:30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et
donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super
reges qui ante eum fuerant
3:31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem
et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
3:32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super
negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
3:33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
3:34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei
de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et
Hierusalem
3:35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam
virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam
de loco
3:36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in
omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
3:37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab
Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et
septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat
superiores regiones
3:38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et
Gorgiam viros potentes ex amicis regis
3:39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia
equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum
verbum regis
3:40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et
venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
3:41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt
argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra
ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos
exercitus Syriae et terrae alienigenarum
3:42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala
et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba
regis quae mandavit populo facere in interitum et
consummationem
3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus
deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et
sanctis nostris
3:44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium
et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
3:45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non
erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum
conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat
habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit
ibi tibia et cithara
3:46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem
quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
3:47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere
in capite suo et destituerunt vestimenta sua
3:48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes
similitudinem simulacrorum suorum
3:49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et
decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
3:50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus
istis et quo eos ducemus
3:51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et
sacerdotes tui in luctu et humilitate
3:52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant
tu scis quae cogitant in nos
3:53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu
adiuves nos
3:54 et tubis exclamaverunt voce magna
3:55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et
centuriones et pentecontarcos et decuriones
3:56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et
plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in
domum suam secundum legem
3:57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
3:58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote
parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae
convenerunt disperdere nos et sancta nostra
3:59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala
gentis nostrae et sanctorum
3:60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat
4:1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites
electos et moverunt castra nocte
4:2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito
et filii qui erant ex arce erant illi duces
4:3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere
virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum
4:4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
4:5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et
quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
4:6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus
milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
4:7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus
in circuitu eorum et hii docti proelium
4:8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis
multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
4:9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari
Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
4:10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et
testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante
faciem nostram hodie
4:11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet
Israhel
4:12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos
venientes ex adverso
4:13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii
qui fuerant cum Iuda
4:14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in
campum
4:15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos
usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et
ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
4:16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
4:17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum
contra nos est
4:18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state
contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis
spolia
4:19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam
prospiciens de monte
4:20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt
castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
4:21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et
Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
4:22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
4:23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt
aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et
opes magnas
4:24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum
quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
4:25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
4:26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et
nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
4:27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod
non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia
mandavit rex
4:28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta
milia et equitum quinque milia ut debellaret eos
4:29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et
occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
4:30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus
es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu
servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus
Ionathae filii Saul et armigeri eius
4:31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et
confundantur in exercitu suo et equitibus
4:32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et
commoveantur contritione sua
4:33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui
noverunt nomen tuum in hymnis
4:34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque
milia virorum
4:35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et
quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam
et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
4:36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt
inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
4:37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem
Sion
4:38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum
et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel
montibus et pastoforia diruta
4:39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et
inposuerunt cinerem
4:40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum
4:41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui
erant in arce donec emundarent sancta
4:42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in
lege Dei
4:43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis
in locum inmundum
4:44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat
quid de eo faceret
4:45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne
forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud
gentes et demoliti sunt illud
4:46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto
quoadusque veniret propheta et responderet de eis
4:47 et acceperunt lapides integros secundum legem et
aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
4:48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et
aedem et atria sanctificaverunt
4:49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et
altare incensorum et mensam in templum
4:50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas
quae super candelabrum erant et lucebant in templo
4:51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et
consummaverunt omnia opera quae fecerunt
4:52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis
noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
4:53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare
holocaustorum novum quod fecerunt
4:54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt
illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et
cinyris et cymbalis
4:55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in
caelum ei qui prosperavit eis
4:56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et salutaria laudis
4:57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
4:58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est
obprobrium gentium
4:59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia
Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis
ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis
casleu cum laetitia et gaudio
4:60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per
circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes
et conculcarent eam sicut antea fecerunt
4:61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit
eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem
contra faciem Idumeae
5:1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia
aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt
valde
5:2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et
coeperunt occidere de populo et persequi
5:3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant
in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos
plaga magna
5:4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in
laqueum et in scandalum insidiantes in via
5:5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et
anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus
qui in eis erant
5:6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et
populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
5:7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in
conspectu eorum et percussit eos
5:8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in
Iudaeam
5:9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus
Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et
fugerunt in Datheman munitionem
5:10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes
congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant
nos
5:11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus
et Timotheus est dux exercitus eorum
5:12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit
multitudo de nobis
5:13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti
sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et
peremerunt illic ferme mille viros
5:14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt
de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
5:15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et
Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
5:16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit
ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in
tribulatione erant et expugnabantur ab eis
5:17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade
et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus
Ionathas ibimus in Galaditin
5:18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces
populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
5:19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite
bellum committere adversus gentes donec revertamur
5:20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam
Iudae autem octo milia in Galaditin
5:21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum
gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus
est eos usque ad portam
5:22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia
virorum et accepit spolia eorum
5:23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum
uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in
Iudaeam cum laetitia magna
5:24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt
Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
5:25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et
narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
5:26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et
in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates
munitae et magnae
5:27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur
conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum
civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
5:28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor
repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore
gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
5:29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
5:30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce
populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et
machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
5:31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit
in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
5:32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
5:33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis
et clamaverunt in oratione
5:34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et
refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et
ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
5:35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et
occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit
eam igni
5:36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas
civitates Galaditidis
5:37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium
et castra posuit contra Rafon trans torrentem
5:38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei
dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu
nostro sunt exercitus multus nimis
5:39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans
torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam
illis
5:40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum
adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si
transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens
poterit adversum nos
5:41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen
transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
5:42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit
scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem
hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
5:43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum
et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt
arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
5:44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum
omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit
sustinere contra faciem Iudae
5:45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in
Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos
et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
5:46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu
posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel
sinistra sed per mediam iter erat
5:47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt
portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
5:48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram
nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et
nolebant eis aperire
5:49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent
unusquisque in quo erat loco
5:50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam
tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
5:51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit
eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem
super interfectos
5:52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
5:53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum
per totam viam donec venerunt in terram Iuda
5:54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et
obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec
reverterentur in pace
5:55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad
et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
5:56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps
virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
5:57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare
adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
5:58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt
Iamniam
5:59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in
pugnam
5:60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et
ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et
facta est fuga magna in populo
5:61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se
fortiter facturos
5:62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos
salus facta est in Israhel
5:63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis
Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
5:64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes
5:65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau
in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias
eius et muros eius et turres succendit in circuitu
5:66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et
perambulabat Samariam
5:67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult
fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
5:68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et
vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et
cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda
6:1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit
esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in
argento et auro
6:2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et
loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo
qui regnavit primus in Graecia
6:3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et
non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
6:4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum
tristitia magna et reversus est Babyloniam
6:5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra
quae erant in terra Iuda
6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus
est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et
spoliis multis quas ceperunt
6:7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super
altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius
circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
6:8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et
commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem
prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
6:9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia
magna et arbitratus est se mori
6:10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus
ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
6:11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in
quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et
dilectus in potestate mea
6:12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde
abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi
auferri habitantes Iudaeam sine causa
6:13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce
pereo tristitia magna in terra aliena
6:14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum
super universum regnum suum
6:15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret
Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
6:16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo
quadragesimo et nono
6:17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit
regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et
vocavit nomen eius Eupator
6:18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu
sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
6:19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum
populum ut obsiderent eos
6:20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo
quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
6:21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt
se illis aliqui ex impiis Israhel
6:22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies
iudicium et vindicas fratres nostros
6:23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis
eius et obsequi edictis eius
6:24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a
nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et
hereditates nostrae diripiebantur
6:25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes
fines nostros
6:26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare
eam et munitionem in Bethsuram munierunt
6:27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient
nec poteris obtinere eos
6:28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos
suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
6:29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad
eum exercitus conducticius
6:30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti
milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
6:31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et
pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et
succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
6:32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara
contra castra regis
6:33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum
contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in
proelium et tubis cecinerunt
6:34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos
eos in proelium
6:35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis
elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae
in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique
bestiae electi erant
6:36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque
ibat ibant non discedebant ab ea
6:37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super
singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri
virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister
bestiae
6:38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes
tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in
legionibus eius
6:39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos
resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades
ignis
6:40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos
et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
6:41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis
eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim
exercitus magnus valde et fortis
6:42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et
ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
6:43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam
loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum
est ei quod in ea esset rex
6:44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi
nomen aeternum
6:45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens
a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
6:46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum
et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
6:47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius
deverterunt ab eis
6:48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et
adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
6:49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt
de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia
sabbata erant terrae
6:50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam
servare eam
6:51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos
et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et
tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad
mittendas sagittas et fundibula
6:52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et
pugnaverunt dies multos
6:53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus
esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant
reliquias eorum quae repositae fuerant
6:54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos
fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
6:55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex
Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum
ut regnaret
6:56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui
abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
6:57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus
deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem
obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
6:58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum
illis pacem et cum omni gente eorum
6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut
prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt
et fecerunt omnia haec
6:60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit
ad eos pacem facere et receperunt illam
6:61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
6:62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et
rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in
gyro
6:63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et
invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum
et occupavit civitatem
7:1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius
Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in
civitatem maritimam et regnavit illic
7:2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum
conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad
eum
7:3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
7:4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem
regni sui
7:5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et
Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
7:6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas
et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7:7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat
exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit
omnes amicos eius et adiutores eorum
7:8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans
Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
7:9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei
facere ultionem in filios Israhel
7:10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram
Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres
eius verbis pacificis in dolo
7:11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia
venerunt cum exercitu magno
7:12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio
scribarum requirere quae iusta sunt
7:13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant
ab eis pacem
7:14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non
decipiet nos
7:15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis
dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
7:16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et
occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
7:17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in
circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
7:18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt
non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim
constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
7:19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in
Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se
refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum
proiecit
7:20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in
adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
7:21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
7:22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum
et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
7:23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo
erant in filios Israhel plus multo quam gentes
7:24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit
vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in
regionem
7:25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo
sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est
ad regem et accusavit eos multis criminibus
7:26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis
nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et
mandavit ei evertere populum
7:27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit
ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
7:28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris
paucis et videam facies vestras cum pace
7:29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et
hostes parati erant rapere Iudam
7:30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et
conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
7:31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et
exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
7:32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et
fugerunt in civitatem David
7:33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et
exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et
demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege
7:34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
7:35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et
exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in
pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
7:36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris
et templi et flentes dixerunt
7:37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in
ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant
gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut
permaneant
7:39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad
Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae
7:40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et
oravit Iudas et dixit
7:41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui
blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum
octoginta quinque milia
7:42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et
sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica
illum secundum malitiam illius
7:43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis
adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus
in proelio
7:44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor
proiecerunt arma sua et fugerunt
7:45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo
veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum
significationibus
7:46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et
ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et
ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
7:47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris
amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et
adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
7:48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in
laetitia magna
7:49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die
mensis adar
7:50 et siluit terra Iuda dies paucos
8:1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus
et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque
accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt
potentes viribus
8:2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in
Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
8:3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate
redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et
possederunt omnem locum consilio suo et patientia
8:4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui
supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et
percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum
omnibus annis
8:5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui
adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt
eos
8:6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat
habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde
contritum ab eis
8:7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et
qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et
constitutum
8:8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus
eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
8:9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos
et innotuit sermo his
8:10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos
et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et
filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et
destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt
usque in hunc diem
8:11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant
illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
8:12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant
proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum
timebant eos
8:13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et
exaltati sunt valde
8:14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur
purpura ut magnificaretur in ea
8:15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant
trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut
quae digna sunt gerant
8:16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos
annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et
non est invidia neque zelus inter eos
8:17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et
Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum
illis amicitiam et societatem
8:18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod
in servitutem premerent regnum Israhel
8:19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam
et dixerunt
8:20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum
miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et
conscribi nos socios et amicos vestros
8:21 et placuit sermo in conspectu eorum
8:22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et
miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et
societatis
8:23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in
aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
8:24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis
eorum in omni dominatione eorum
8:25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde
pleno
8:26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum
arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata
eorum nihil ab eis accipientes
8:27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit
bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
8:28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves
sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
8:29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
8:30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad
haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque
addiderint vel dempserint rata erunt
8:31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus
ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et
socios Iudaeos
8:32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis
iudicium et pugnabimus tecum mari terraque
9:1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et
exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum
mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis
9:2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt
in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et
peremerunt animas hominum multas
9:3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi
adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
9:4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et
duo milia equitum
9:5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo
electi
9:6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et
timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non
remanserunt ex eis nisi octingenti viri
9:7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum
perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus
congregandi eos et dissolutus est
9:8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad
adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
9:9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus
animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et
pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
9:10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et
si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter
fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
9:11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et
divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et
sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes
potentes
9:12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex
duabus partibus et clamabant tubis
9:13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam
ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est
proelium a mane usque ad vesperam
9:14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in
dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
9:15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos
usque ad montem Azoti
9:16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est
dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a
tergo
9:17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex
his et illis
9:18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
9:19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
9:20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et
lugebant dies multos
9:21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat
Israhel
9:22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non
sunt descripta multa enim erant valde
9:23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in
omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur
iniquitatem
9:24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se
Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
9:25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos
regionis
9:26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et
adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
9:27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex
qua die non est visus propheta in Israhel
9:28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
9:29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non
est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt
genti nostrae
9:30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem
ad bellandum bellum nostrum
9:31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit
loco Iudae fratris sui
9:32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
9:33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum
eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad
aquam lacus Asphar
9:34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis
exercitus eius trans Iordanem
9:35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos
amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat
copiosus
9:36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt
Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
9:37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri
eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam
ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum
ambitione magna
9:38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et
ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
9:39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et
adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres
eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
9:40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et
ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et
acceperunt omnia spolia eorum
9:41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum
ipsorum in lamentum
9:42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi
sunt ad ripam Iordanis
9:43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram
Iordanis in virtute multa
9:44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra
inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius
tertius
9:45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde
et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
9:46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu
inimicorum vestrorum et commissum est bellum
9:47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et
devertit ab eo retro
9:48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
9:49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et
reversi sunt Hierusalem
9:50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem
quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et
Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
9:51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in
Israhel
9:52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit
in eis auxilia et adparatum escarum
9:53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos
in arce in Hierusalem in custodia
9:54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo
praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et
destrui opera prophetarum et coepit destruere
9:55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt
opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est
paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
9:56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
9:57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus
est ad regem et siluit terra annis duobus
9:58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui
cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo
adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte
9:59 et abierunt et consilium ei dederunt
9:60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte
epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent
Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia
innotuit eis consilium eorum
9:61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant
malitiae quinquaginta viros et occidit eos
9:62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in
Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et
firmaverunt eam
9:63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem
suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
9:64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit
eam dies multos et fecit machinas
9:65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et
exiit in regionem et venit cum numero
9:66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in
tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
9:67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et
succenderunt machinas
9:68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et
adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius
erat inanis
9:69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut
veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem
cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
9:70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum
ipso pacem et reddere ei captivitatem
9:71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit
nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
9:72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de
terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit
amplius venire in fines eius
9:73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in
Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et
exterminavit impios ex Israhel
10:1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi
filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et
receperunt eum et regnavit illic
10:2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde
copiosum et exivit obviam illi in proelium
10:3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis
ut magnificaret eum
10:4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat
cum Alexandro adversus nos
10:5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem
eius et in gentem eius
10:6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare
arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce
iussit tradi ei
10:7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in
auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
10:8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei
rex in potestatem congregandi exercitum
10:9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus
suis
10:10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare
et innovare civitatem
10:11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem
Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita
fecerunt
10:12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas
aedificaverat Bacchides
10:13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
10:14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui
reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad
refugium
10:15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius
Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit
et fratres eius et labores quos laboraverunt
10:16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc
faciemus eum amicum et socium nostrum
10:17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba
dicens
10:18 rex Alexander fratri Ionathae salutem
10:19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis
amicus noster
10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis
tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam
auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad
nos
10:21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno
centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et
congregavit exercitum et fecit arma copiosa
10:22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
10:23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander
adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
10:24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et
dona ut sit mecum in adiutorio
10:25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum
salutem
10:26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia
nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et
gavisi sumus
10:27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et
retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
10:28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis
donationes
10:29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia
salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
10:30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae
relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra
Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria
et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
10:31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et
decimae et tributa ipsius sint
10:32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et
do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque
ipse elegerit qui custodiant eam
10:33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in
omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis
resolvantur etiam pecorum suorum
10:34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies
decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem
sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis
qui sunt in regno meo
10:35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii
adversus aliquem eorum in omni causa
10:36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad
triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet
omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in
munitionibus regis magni
10:37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur
ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut
praecepit rex in terra Iuda
10:38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione
Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant
aliae potestati nisi summi sacerdotis
10:39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui
sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
10:40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum
argenti de rationibus regis quae me contingunt
10:41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super
negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
10:42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae
accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad
sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
10:43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis
et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio
dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera
habeant
10:44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus
dabuntur de ratione regis
10:45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in
circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos
muros in Iudaea
10:46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non
crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae
magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
10:47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis
princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus
diebus
10:48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit
castra ad Demetrium
10:49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri
et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
10:50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit
Demetrius in illa die
10:51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos
secundum haec verba dicens
10:52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede
patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et
possedi regionem nostram
10:53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra
eius a nobis et sedimus in sede regni eius
10:54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam
tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
10:55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua
reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni
eorum
10:56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre
Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut
dixisti
10:57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius
et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
10:58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam
suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna
gloria
10:59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
10:60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus
regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et
invenit gratiam in conspectu eorum
10:61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel
viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos
rex
10:62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit
eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
10:63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et
praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec
quisquam ei molestus sit de ulla ratione
10:64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius
quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
10:65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos
amicos et posuit eum ducem et participem principatus
10:66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et
laetitia
10:67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius
Demetrii a Creta in terram patrum suorum
10:68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et
reversus est Antiochiam
10:69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat
Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad
Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
10:70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in
derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces
in montibus
10:71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos
in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus
bellorum
10:72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt
mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem
nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
10:73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum
tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus
fugiendi
10:74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est
animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et
concurrit ei Simon frater eius in adiutorium
10:75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a
civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
10:76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et
obtinuit Ionathas Ioppen
10:77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et
exercitum multum
10:78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in
campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in
eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium
commiserunt
10:79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos
occulte
10:80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et
circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
10:81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et
laboraverunt equi eorum
10:82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem
equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
10:83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et
intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
10:84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in
circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos
qui fugerunt in illud succendit igni
10:85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt
fere octo milia virorum
10:86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et
exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
10:87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus
spolia multa
10:88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos
addidit adhuc glorificare Ionathan
10:89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari
cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in
possessionem
11:1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est
circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum
Alexandri dolo et addere illud regno suo
11:2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia
mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus
esset
11:3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias
militum in singulis civitatibus
11:4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon
succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta
et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus
viam
11:5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam
facerent ei et tacuit rex
11:6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem
se salutaverunt et dormierunt illic
11:7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur
Eleutherus et reversus est Hierusalem
11:8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque
Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
11:9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter
nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et
regnabis in regno patris tui
11:10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit
enim me occidere
11:11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
11:12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et
abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt
inimicitiae eius
11:13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata
capiti suo Aegypti et Asiae
11:14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia
rebellabant qui erant in locis illius
11:15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit
Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et
fugavit eum
11:16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex
autem Ptolomeus exaltatus est
11:17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit
Ptolomeo
11:18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in
munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
11:19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
11:20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in
Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt
contra eam machinas multas
11:21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad
regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
11:22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et
scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad
conloquium festinato
11:23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de
senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
11:24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu
eius
11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
11:26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant
et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
11:27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia
habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
11:28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam
toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
11:29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his
omnibus hunc modum continentes
11:30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
11:31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro
de vobis misimus ad vos ut sciretis
11:32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
11:33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae
iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem
ipsorum quam erga nos habent
11:34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates
Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et
omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in
Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos
annos et pro fructibus terrae et pomorum
11:35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex
hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae
nobis deferebantur
11:36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc
et in omne tempus
11:37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri
11:38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo
et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque
in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab
insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
11:39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit
quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad
Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
11:40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco
patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et
inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic
diebus multis
11:41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui
in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia
inpugnabant Israhel
11:42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum
faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem
tuam cum fuerit oportunum
11:43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia
discessit omnis exercitus meus
11:44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam
et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
11:45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia
virorum et volebant interficere regem
11:46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de
civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare
11:47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes
simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
11:48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et
succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et
liberaverunt regem
11:49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei
civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et
clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
11:50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et
civitatem
11:51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt
Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in
regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in
Hierusalem habentes spolia multa
11:52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra
in conspectu eius
11:53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab
Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi
tribuerat et vexabat eum valde
11:54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo
puer adulescens et regnavit et inposuit diadema
11:55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat
Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
11:56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
11:57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo
tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut
sis de amicis regis
11:58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei
potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam
auream
11:59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri
usque ad fines Aegypti
11:60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates
et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et
venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
11:61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et
obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et
praedatus est eas
11:62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et
accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et
perambulavit regionem usque Damascum
11:63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes
Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo
volentes eum removere a negotio regni
11:64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit
intra provinciam
11:65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus
multis et conclusit eos
11:66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et
eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
11:67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et
tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex
adverso
11:69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt
proelium
11:70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo
relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas
filius Chalfi princeps militiae exercitus
11:71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in
capite suo et oravit
11:72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et
pugnaverunt
11:73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad
eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et
pervenerunt usque illuc
11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia
virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem
12:1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et
misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
12:2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum
eandem formam
12:3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt
Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut
renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
12:4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent
eos in terram Iuda cum pace
12:5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas
Spartiatis
12:6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes
et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
12:7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum
sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres
nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
12:8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et
accepit epistulas in quibus significabatur de societate et
amicitia
12:9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos
libros qui sunt in manibus nostris
12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et
amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora
transierunt ex quo misistis ad nos
12:11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus
sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in
sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et
decet meminisse fratrum
12:12 laetamur itaque de gloria vestra
12:13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa
proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
12:14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et
amicis nostris in his proeliis
12:15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et
humiliati sunt inimici nostri
12:16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis
filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et
societatem pristinam
12:17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent
vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione
fraternitatis nostrae
12:18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
12:19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
12:20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
12:21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam
sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
12:22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes
nobis de pace vestra
12:23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et
possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus
itaque haec nuntiari vobis
12:24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes
Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus
eum
12:25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione
non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
12:26 et misit speculatores in castra eorum et reversi
renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
12:27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare
et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit
custodes per circuitum castrorum
12:28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis
in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt
focos in castris suis
12:29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque
mane videbant enim lumina ardentia
12:30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant
enim flumen Eleutherum
12:31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et
percussit eos et accepit spolia eorum
12:32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem
illam
12:33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima
praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
12:34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus
Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
12:35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et
cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
12:36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem
magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a
civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque
vendant
12:37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus
qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui
vocatur Caphetetha
12:38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et
inposuit portas et seras
12:39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema
et extendere manum in Antiochum regem
12:40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret
adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et
exsurgens abiit in Bethasan
12:41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum
electorum in proelium et venit Bethasan
12:42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut
extenderet in eum manus et timuit
12:43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus
amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut
oboedirent ei sicut sibi
12:44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum
bellum nobis non sit
12:45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros
paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam
tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos
negotii et conversus abibo propterea enim veni
12:46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum
et abierunt in terram Iudam
12:47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit
in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
12:48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas
Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo
intraverant gladio interfecerunt
12:49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in
campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae
12:50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit
et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt
parati in proelium
12:51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res
est illis reversi sunt
12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et
planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit
Israhel luctu magno
12:53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum
perdere eos dixerunt enim
12:54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus
illos et tollamus de hominibus memoriam eorum
13:1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum
ut veniret in terram Iuda et adtereret eam
13:2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit
Hierusalem et congregavit populum
13:3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et
domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et
angustias quales vidimus
13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et
relictus sum ego solus
13:5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni
tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
13:6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et
uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos
inimicitiae gratis
13:7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones
istos
13:8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco
Iudae et Ionathae fratris tui
13:9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis
faciemus
13:10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit
consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
13:11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum
novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic
ipse
13:12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret
in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
13:13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
13:14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae
fratris sui misit ad eum legatos
13:15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in
ratione regis detinuimus eum
13:16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius
obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
13:17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit
tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad
Israhel populum dicentem
13:18 quia non misit argentum et pueros propterea periit
13:19 et mentitus est et non dimisit Ionathan
13:20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam
et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius
ambulabant in omnem locum quocumque ibant
13:21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut
festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
13:22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte
erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
13:23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios
eius
13:24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam
13:25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et
sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
13:26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt
eum dies multos
13:27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et
fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et
ante
13:28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et
matri et quattuor fratribus
13:29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma
ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae
viderentur ab omnibus navigantibus mare
13:30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
13:31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege
adulescente dolo occidit eum
13:32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et
fecit plagam magnam in terra
13:33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus
excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta
in munitionibus
13:34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut
faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per
direptionem fuerant gesti
13:35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit
epistulam talem
13:36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et
senioribus et genti Iudaeorum salutem
13:37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati
sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis
regis remittere vobis quae indulsimus
13:38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones
quas aedificastis sint vobis
13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in
hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat
tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
13:40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros
conscribantur et sit inter nos pax
13:41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab
Israhel
13:42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis
publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe
Iudaeorum
13:43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit
eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et
percussit turrem unam et conprehendit
13:44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et
factus est motus magnus in civitate
13:45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et
filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce
magna postulantes a Simone dextras sibi dari
13:46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed
secundum misericordias tuas
13:47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de
civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc
intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
13:48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui
legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
13:49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et
ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et
multi ex eis fame perierunt
13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit
illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
13:51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis
anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum
et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia
contritus est inimicus magnus ex Israhel
13:52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum
laetitia
13:53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit
ibi ipse et qui cum eo erant
13:54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et
posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris
14:1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex
Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi
auxilia et expugnare Tryfonem
14:2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit
Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut
conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se
14:3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum
et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
14:4 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit
bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius
omnibus diebus
14:5 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit
introitum in insulis maris
14:6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
14:7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae
et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat
qui resisteret ei
14:8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat
fructus suos et ligna camporum fructum suum
14:9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae
tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
14:10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut
essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae
eius usque ad extremum terrae
14:11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia
magna
14:12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat
qui eos terreret
14:13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in
diebus illis
14:14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem
exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
14:15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
14:16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque
in Sparta et contristati sunt valde
14:17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset
summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et
civitates in ea
14:18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias
et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
14:19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc
exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
14:20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno
et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum
fratribus salutem
14:21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt
nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in
introitu eorum
14:22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis
populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati
Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
14:23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere
exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad
memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus
Simoni magno sacerdoti
14:24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem
clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum
eis societatem cum audisset autem populus romanus
14:25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus
Simoni et filiis eius
14:26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos
Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis
aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
14:27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo
secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
14:28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis
et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta
sunt proelia in regione nostra
14:29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres
eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis
suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna
glorificaverunt gentem suam
14:30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis
sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum
14:31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem
ipsorum et extendere manus in sancta eorum
14:32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit
multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit
eis stipendia
14:33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in
finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic
praesidium viros iudaeos
14:34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in
finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit
illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum
posuit in eis
14:35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat
facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem
sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et
fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo
exaltare populum suum
14:36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut
tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David
erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant
omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam
magnam castitati
14:37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et
civitatis et exaltavit muros Hierusalem
14:38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium
14:39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum
gloria magna
14:40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et
socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose
14:41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum
ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat
propheta fidelis
14:42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis
et ut constitueret praepositos super opera eorum et super
regionem et super arma et super praesidia
14:43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et
ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et
ut operiatur purpura et auro
14:44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum
facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur
aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura
et uti fibula aurea
14:45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid
horum reus erit
14:46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere
secundum verba ista
14:47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio
fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et
sacerdotum et praeesset omnibus
14:48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et
ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri
14:49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et
filii eius
15:1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis
maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et
universae genti
15:2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni
sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem
15:3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum
nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut
erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves
bellicas
15:4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui
corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates
multas in regno meo
15:5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi
ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
15:6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in
regione tua
15:7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae
fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant
tibi
15:9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et
gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria
vestra in universa terra
15:10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in
terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita
ut pauci relicti essent cum Tryfone
15:11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens
per maritimam
15:12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit
eum exercitus
15:13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti
milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
15:14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et
vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
15:15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma
habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus
continebantur haec
15:16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
15:17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes
pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe
sacerdotum et populo Iudaeorum
15:18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
15:19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non
inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et
regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus
eos
15:20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
15:21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad
vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos
secundum legem suam
15:22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae
et Arsaci
15:23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et
Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et
Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et
Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
15:24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi
sacerdotum
15:25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo
admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit
Tryfonem ne procederet
15:26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium
et argentum et aurum et vasa copiosa
15:27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est
cum eo antea et alienavit se ab eo
15:28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut
tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et
arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei
15:29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super
terram et dominati estis per loca multa in regno meo
15:30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa
locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
15:31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et
exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia
talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos
15:32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit
gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum
copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
15:33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram
sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum
nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore
possessa est
15:34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum
nostrorum
15:35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in
populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta
centum et non respondit illi verbum
15:36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista
et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira
magna
15:37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
15:38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum
equitum et peditum dedit illi
15:39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et
mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis
et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem
15:40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et
conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et
aedificare Caedronem
15:41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi
perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex
16:1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri
suo quae fecit Cendebeus
16:2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et
Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes
Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est
in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens
16:3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et
egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo
vobiscum sit
16:4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum
et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
16:5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens
erat inter medium ipsorum
16:6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius
et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et
transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post
eum
16:7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem
equitatus adversariorum copiosus nimis
16:8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est
Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati
residui autem fugerunt in munitionem
16:9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem
insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
16:10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et
succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et
reversus est Iudaeam in pace
16:11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo
Hiericho et habebat argentum et aurum multum
16:12 erat enim gener summi sacerdotis
16:13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et
cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
16:14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et
sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et
Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo
septimo mense undecimo hic mensis sabath
16:15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur
Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et
abscondit illic viros
16:16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit
Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in
convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam
pueros eius
16:17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala
pro bonis
16:18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei
exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum
et tributa
16:19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis
misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et
aurum et dona
16:20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
16:21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia
periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque
interfici
16:22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros
qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia
quaerebant eum perdere
16:23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum
virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos
struxit et rerum gestarum eius
16:24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex
quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum


Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
LiF 1mm5kV 1mA
LiF 1mm5kV 0,1mA
Przygody Mikolajka test AP3

więcej podobnych podstron